domingo, 26 de agosto de 2018


                                                                     XI CONVENTUS

            Die 25ª mensis Augusti, AD 2018, Sophia et Fridericus, amici Coetuli nostri, domi nos receperunt,ut nostrum conventum ad latine loquendum ageremus. Sodales tantumodo tres adfuimus: Rudericus, Sergius atque ego, Radulfus (in sequenti conventu plures certe erimus).



            Dum dulcia et ptisanam capiebamus, de diversis rebus locuti sumus. Marisa, Sofía, Alejo et Federico hispanice ἐλάλουν; nos, ut par est, latine.
            Gratias multas, Friderice et Sophia, ob vestram Homericam hospitalitatem!



martes, 6 de marzo de 2018

X CONVENTUS ACTUS EST

Heri, die 5ª mensis Martii AD 2018, domi iuvenes, qui mecum hunc Coetulum Latinum formant, recepi. Quibus de rebus locuti sumus? Exempli gratia, de activa nostra in Quidest (WhatsApp) communicatione; etiam de itinere meo in Lusitaniam et Gallaeciam, ubi multas res Romanas mirati sumus.





In photographemate stantes videtis, amici, Hibernicum et meipsum Radulfum; sedentes autem Sebastianum, Sergium, Augustinam, Alexandram et Dianam. Felices sumus sequentem Conventum manentes. Valete omnes,

Radulfus