domingo, 25 de diciembre de 2011

IV CONVENTUS

Carissimi amici
Die Lunae 19 mensis Decembris huius AD 2011 IV Conventum COETULI URBIS BONAERENSIS egimus. Adfuerunt Agnes, Leonardus, Sergius atque ego, Radulfus. Latine locuti sumus de tribus rebus praesertim. 1. De carminibus Nativitatis popularibus. 2. De quibusdam mustelis Australianis, quae "trichouri" vocantur. 3. De parvis columbis quae hodie Urbem Bonaerensem nostram invadunt.
Laeti Conventum celebrabamus, quia Nativitas prope erat. Valeatis omnes,
Radulfus