martes, 6 de marzo de 2018

X CONVENTUS ACTUS EST

Heri, die 5ª mensis Martii AD 2018, domi iuvenes, qui mecum hunc Coetulum Latinum formant, recepi. Quibus de rebus locuti sumus? Exempli gratia, de activa nostra in Quidest (WhatsApp) communicatione; etiam de itinere meo in Lusitaniam et Gallaeciam, ubi multas res Romanas mirati sumus.





In photographemate stantes videtis, amici, Hibernicum et meipsum Radulfum; sedentes autem Sebastianum, Sergium, Augustinam, Alexandram et Dianam. Felices sumus sequentem Conventum manentes. Valete omnes,

Radulfus

miércoles, 27 de diciembre de 2017

COETULUS LATINUS BONAERENSIS

Moderator:   Radulfus
Armiger:      Sergius

Sodales
Maria Angelorum
Diana
Augustina
Mercedes
Sebastianus
Ataulfus
Hibernicus
Carolus Alfridus (seu Carolus Adefredus)
[sine dubio quaedam nomina obliviscor]

Heri, die 26ª mensis Decembris AD 2017, VIIII Conventum Coetuli nostri egimus, in cafeo apud Autoraedarium Coetum sito.
De variis rebus locuti sumus; praesertim de ingenio  Quidest (WhatsApp) vocato. Et nocte proxima multos nuntios invicem misimus, latine peractos! Bonum novum annum incipiatis, amici!

Radulfus

Étiámnunc víget fórtis
ámor Látiní sermónis:
iúvenés in úrbe nóstra
áliam Rómam cóndidérunt. 


Photographema VIIII Conventus




domingo, 17 de diciembre de 2017

Húmilés linguáe Latiális
ámatóres cérte súmus:
párva ést sciéntia nóstra...
ánimús nondúm defécit. 


Coetuli nostri amici
Iam denuo venit conventus noster. Gaudeamus,
Radulfus


jueves, 27 de agosto de 2015

VIII CONVENTUS PHOTOGRAPHEMA

Hac in imagine Sergium, Mariam Angelorum,
Alexandram, meam uxorem, atque me, Radulfum,
videre potes


miércoles, 26 de agosto de 2015

VIII CONVENTUS

Die 16ª mensis Augusti AD 2015 Circulus Latinus Bonaerensis VIII conventum, in domo amicae nostrae Mercedis, egit. Ibi Merces, Maria Angelorum, cara uxor mea Alexandra, Carolus Alfridus, Sergius et ego, Radulfus, vivum sermonem Latinum colere temptavimus, non male, mea sententia. Praesertim de itinere Graeco, nuper a Mercede confecto, locuti sumus. Dum latine loquebamur, ptisanam et cafeum, offulis comitantibus, gustavimus. Proximus conventus forsan mense Novembri a nobis agetur.

Valete omnes,
Radulfus

jueves, 26 de marzo de 2015

VII CONVENTUS


VII CONVENTUS

Die 23ª mensis Martii AD 2015, Circulus Latinus Bonaerensis VII conventum, in taberna in ACA (Automóvil Club Argentino) sita, egit. Illuc optimo animo Carolus Alfridus, Marianus, Sebastianus, Sergius et ego, Radulfus, ad latine loquendum venimus. Mecum aliquos libros veteres portavi, ut materia collocutionis nobis non deesset. Etiam de situ interretiali LATINE LOQUAMUR locuti sumus, quia Sergius, Carolus Alfridus et Sebastianus saepe eam paginam visitant. Proximum colloquium forsan circa mensem Iulium agemus. Valeatis omnes,
Radulfus

jueves, 5 de marzo de 2015


VI CONVENTUS
Heri, die 4ª mensis Martii AD 2015, Circulus Latinus Bonaerensis a sopore expergefactus est. Certe, quia in Collegio Sancto Thoma Aquinate, in nostra Urbe Bonaerensi, colloquium nostrum denuo habuimus. Adfuerunt Carolus Alfridus, Marianus, Sergius et ego, Radulfus. Quae materia nostri colloquii fuerit forsan discere velitis. Si memoria non me fallit, de quibusdam exemplis hodiernis vivae Latinitatis et de nostro Circulo servando locuti sumus. Proximus conventus prope mensem Iulium parabitur... Forsan antea, si possimus. Valeatis omnes.