domingo, 6 de marzo de 2011

II CONVENTUS

Die Veneris 4 mensis Martii, AD 2011, II Conventus nostri COETULI egimus. Agnes, Diana, Leonardus, Sebastianus, Sergius atque ego, Radulfus, adfuimus. Praesertim de nostro ultimo itinere Atheniensi et Romano locuti sumus, magna cum laetitia. Gratulamur nostrum parvum gregem latine loquentium permanere. III Conventum in exspectatione manemus. Valeatis,
Radulfus

viernes, 4 de marzo de 2011

SALUTATIO AD SECUNDUM CONVENTUM

Amici
Hodie in nostro secundo conventu vobis salutationem a longe mitto. Spero vos omnes bene valere.
Hac septimana primas lectiones de lingua latina dedi. Timebam, quia numquam antea docui, vidi tamen quam pulchrum docere est. Laeta sum! Linguae latinae pronuntiationem et primam coniugationem vidimus et gramaticam hispanicam recensuimus.
Valeatis omnes.
Stella Maris