jueves, 24 de febrero de 2011

STELLAE MARIS SALUTATIO

Magister amicique carissimi
Sicut scitis, ire apud vos mihi possibile non est, quia longe absum. Tamen epistulae atque situs COETULUS communicationem ex facile permittunt et participare possum. Tibi gratias ago, Magister!
Spero ut omnia optima sint.
Valeatis omnes,

Stella Maris

martes, 22 de febrero de 2011

SALUTAT SEBASTIANUS

Radulfe
Facile proposita dicere, difficile autem ea perficere. Spero ut hoc anno ea perficere possimus.
Post cessationem aestivam promptus sum ad conventus renovandos. Parte mea, usque ad primam hebdomadam martii, tempus vesperis habeo. Forsitan occasionem feriarum quattuor et quinque martii arripere possimus.
Valeatis!
Sebastianus.

domingo, 20 de febrero de 2011

RADULFUS SALUTAT

Carissimi amici
Hodie (die 8 mensis Februarii), ut Google memorat, dies est Natalis Julii Verne Francogallici, qui dicitur scientiam-fictionem invenisse. Memorate etiam vos eum, scriptorem bene doctum in lingua nostra Latina. Valeatis omnes,
Radulfus

Respondit Maria Angelorum:
“Vivat semper Iulius!
Care magister: spero te optimum iter habuisse, et res tantas et tam mirabiles nobis dicere quam eas quas Iulius Verne scripsit.
Vale!”